Avsnitt
-
Hoc in episodio, scaenam ridiculam scriptam a muliere nomine Hrotsvitha legimus. Fruamini, o auscultatores!
-
Hoc in episodio, de sciuris qui in area postica domi Timothei garrimus. Loquimur etiam de turmis harpasti americani. Si forte nescitis, o auscultatores carissimi, nomina turmarum nonnullarum sunt avium. Baltimorae, corvis favemus; Philadelphiae, aquilae. Ite aves!
-
Saknas det avsnitt?
-
Non solum de sciurris Timothei nugamur sed etiam adagium Erasmi legimus et enodamus: "ventre pleno melius consultatio"
-
Timotheus et filiola duo spectacula nova apud situm interetiale in Tutubo ediderunt: De Scriblita Socolata et Quomodo Ananas Secari Potest. Catherina Timotheum benigne de spectaculis et cibis interrogat. Nugatores vestri quoque de nive et ianuis Lycei claudendis garriunt.
-
Hoc in colloquio, de urbe nomine Philadelphia loquimur, ubi conventum "ACTFL" modo habebatur.
-
Hoc in episodio, de altera parte epistulae Senecae XVIII garrimus. Fruamini, o auscultatores!
-
Ut patebit auscultatoribus, nonnullas septimanas abhinc hoc acroama impressimus taeniola electronica. Hoc acroama ad Saturnalias spectat, etiamsi nunc (tandem!) in lucem editum est mense Ianuarii. Nonne deus Ianus et ad futurum prospicit et ad praeteritum (id est, ad Saturnaliam) respicit?
-
Ad finem epistulae Plinii de cena vitata ab amico Septicio denique legimus. Veneres Cupidinesque: auscultate auribus arrectis! Pueri puellaeque autem, vobis fortasse non decet de cibis alterius cenae audire.
-
Epistlulam Plinii Minoris 1.15 legere incipimus in qua Plinius noster de amico suo Septimio queritur quia ille, ad cenam apparatissimam invitatus, immo numquam advenit.
Septicius ipse erat quondam praefectus praetorii imperatoris Hadriani sed dimissus erat quia nimis familiariter res cum uxore imperatoris tractabat.
-
Hoc in acroamate, de Martha Stewartensi philosophamur. Si nondum pelliculam (anglie editum) de illa apud Netflix vidisti, i visum! Est pellicula digna quae spectetur.
-
Hoc in episodio, loquimur de quadam archimagira clarissima. Garrimus etiam de certamine inter iuscula capsicorum et Colorati et Novi Mexici. Catherina ambo genera capiscorum laudare non desinit; apud Timotheum, autem, res aliter se habent! Fruamini acroasi, o auscultatores carissimi!
-
Annica ipsa Timotheum visitat in Colorato et illi nugatores locum quod Olaus Magnus de piscibus salsis et conservatis legunt.
-
Hoc in episodio, de mense Octobris garrimus. Fruamini, o auscultatores!
-
Nunc denique ad finem vere legimus excerptum Petri Danielis Huetii de prandio inedibili!
Nobis apponit sedulus hospes
salgama sparsa croco: Gothico haec sapit esca palato.
Tum zytho atque ovis incoctas oggerit offas
Et vino atque uvis, siccat quas clara Corinthus,
Et crustis pilo tunsis et olentibus herbis;
Incretum his piper acre et odorum caryophyllum,
Et coriandra simul, tum zinziber atque sinapi,
Sacchar, mella, oleum, marathrum flavumque butyrum.
Non alias Hecaten atris sub sedibus Orci
Crediderim libasse dapes; tristisque noverca
Non alios miscet privigni in funera succos.
Ergo venenatas impransi liquimus escas.
-
Lectionem vel excerptum e carmine Patri Danielis Huetii recitamus et enodamus. Huetius iter circuì Mare Balticum anno 1652 fecit quo tute confecto, Saturam Horatii modo exaravit. Versus nonnullos recitamus et nempe explicare conamur sed non multum nisi nugas oramus.
-
Hoc in episodio, excerptum e quaedam epistula Plinii legimus. (Epistula prima in libro tertio est.) Haec epistula sane ad cenam dignam et bonam pertinet qua Plinius fructus est apud senem nomine Spurinna.
-
Hoc in episodio, Catherina Timotheusque loquimur cum Irene, Ilsa, Andreaque apud Argillamontem, post Rusticationem Salvianam. Hoc acroama est pars primae seriei triplicis; acroamate audito, i, o auscultator, sine mora ad acroama Saturae Lancis. Deinde eundumst ad partem tertiam et ultimam huius seriei, quae inveniri potest apud Latinitatem Animi Causa. Fruere!
-
Timotheus et Catherina nugantur de memoriis puerilibus et dulcibus sive bellariis quae nos delectaverant.
-
Hoc in episodio, Timotheus et Catherina flores vicinorum clam sumunt, et in animalia mutantur. Auscultate, si audetis- episodium valde ridiculum est!
- Visa fler